monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XVI <<<     >>> XVIII

Caput XVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 An forte populo Romano propterea leges non sunt a numinibus constitutae, quia, sicut Sallustius ait, "ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat"? Ex hoc iure ac bono credo raptas Sabinas. Quid enim iustius et melius quam filias alienas fraude spectaculi inductas non a parentibus accipi, sed vi, ut quisque poterat, auferri?
2 Nam si inique facerent Sabini negare postulatas, quanto fuit iniquius rapere non datas! Iustius autem bellum cum ea gente geri potuit, quae filias suas ad matrimonium conregionalibus et confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea, quae repetebat ablatas.
3 Illud ergo potius fierit; ibi Mars filium suum pugnantem iuvaret, ut coniugiorum negatorum armis ulcisceretur iniuriam, et eo modo ad feminas, quas voluerat, perveniret. Aliquo enim fortasse iure belli iniuste negatas iuste victor auferret; nullo autem iure pacis non datas rapuit et iniustum bellum cum earum parentibus iuste suscensentibus gessit.
4 Hoc sane utilius feliciusque successit, quod, etsi ad memoriam fraudis illius circensium spectaculum mansit, facinoris tamen in illa civitate et imperio non placuit exemplum, faciliusque Romani in hoc erraverunt, ut post illam iniquitatem deum sibi Romulum consecrarent, quam ut in feminis rapiendis factum eius imitandum lege ulla vel more permitterent.
5 Ex hoc iure ac bono post expulsum cum liberis suis regem Tarquinium, cuius filius Lucretiam stupro violenter oppresserat, Iunius Brutus consul Lucium Tarquinium Collatinum, maritum eiusdem Lucretiae, collegam suum, bonum atque innocentem virum, propter nomen et propinquitatem Tarquiniorum coegit magistratu se abdicare nec vivere in civitate permisit.
6 Quod scelus favente vel patiente populo fecit, a quo populo consulatum idem Collatinus sicut etiam ipse Brutus acceperat. Ex hoc iure ac bono Marcus Camillus, illius temporis vir egregius, qui Veientes, gravissimos hostes populi Romani, post decennale bellum, quo Romanus exercitus totiens male pugnando graviter adflictus est, iam ipsa Roma de salute dubitante atque trepidante facillime superavit eorumque urbem opulentissimam cepit, invidia obtrectatorum virtutis suae et insolentia tribunorum plebis reus factus est tamque ingratam sensit quam liberaverat civitatem, ut de sua damnatione certissimus in exilium sponte discederet et decem milia aeris absens etiam damnaretur, mox iterum a Gallis vindex patriae futurus ingratae.
7 Multa commemorare iam piget foeda et iniusta, quibus agitabatur illa civitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur plebsque illis subdi recusaret, et utriusque partis defensores magis studiis agerent amore vincendi, quam aequum et bonum quicquam cogitarent.